- MEDIXTURICUS
- MEDIXTURICUSsic enim legi vult Iust. Lipsius in Epist. Quaest l. 1. Ep. 19. cum alias Mediastuticus apud Livium exstet, summus erat Magistratus Capuae, antequam a Romanis deficeret. Ioh. Rosinus Antiqq. Rom. l. 10. c. 24. Sic Cn. Magius Atellanus, apnd Livium l. 24. c. 19. et Seppius Lesius, apud eundem l. 26. c. 6. hôc munere functi leguntur. Annuum id fuisse, ex utroque loco patet: Praeerat Statius Metius, missus ab Cn. Magio Atellano: qui eô annô Medixtuticus erat etc. Medixtuticus. -- eô annô Seppius Lesius erat etc. Est autem Medix seu Meddix, Oscorum linguâ, Princeps seu summus Magistratus, apud Ennium; ex Graeco μέδω, impero.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.